- 342 - 1388. Mai 20. Ottmachau. Wenceslaus, Bischof zu Breslau bekennt, dass Hanko von Falkenhain, als Advocat des Bischofshofes zu Liegnitz 11 Mark jährl. Zins, von denen er 10 auf dem bischöfl. Dorfe Bockau gehabt hat, letzt willig zu seinem und seiner Vorfahren Seelenheil, und zwar 5 für die Capelle Mariae Magdalenae im Bischofshofe, 6 für das Vicariat der Kirche St. Nicolai zu Ottmachau legirt und seinen Verwandten Martinus, Procurator des Bischofshofes zum Vollstrecker des Testamentes eingesetzt hat, auf dessen. In nomine domini amen. Nos Wenceslaus dei gracia episcopus Wratislauiensis recognoscimus tenore presencium vniuersis, quod cum dudum recolende memorie Hanco de Falkynhayn olym aduocatus curie nostre Legnicensis de pecuniis per ipsum in vita conquisitis ineuitabili nostra necessitate apud nos censum annuum decem marcarum grossorum Pragensium Polonici numeri et consueti pagamenti in de et super villa nostra, Buckow nominata, Kanthensis districtus atque eiusdem ville iuribus, redditibus, prouentibus et pertinenciis vniuersis, que quidem villa ad nos et nostram episcopalem mensam pleno iure et dominio pertinere noscitur dandum et soluendum in terminis infrascriptis, videlicet quinque marcas in festo beatorum Philippi et Jacobi apostolorum atque alias quinque marcas eiusdem census in festo beati Michaelis archangeli proximum sequturo annis quibuslibet affuturis pro centum marcis dictorum grossorum in datiua numerata et parata pecunia dudum data et realiter persolutis et in euidentem nostram et ecclesie nostre vtilitatem proinde iam conversis iusto empcionis et vendicionis tytulo rite emisset et racionabiliter comparasset de scitu, beneplacito, conniuencia et voluntate ac consensu specialibus ad hoc accedentibus venerabilium fratrum nostrorum .. capituli ecclesie nostre Wratislauiensis in generali capitulo, quod apud eandem nostram ecclesiam annue celebrari consueuit. In quorum censuum et reddituum possessione dictus Hanko, dum vixit, fuit hactenus pacifica et quieta, sed quoniam idem Hanko, dum adhuc ageret in humanis, honorabilem dominum Martinum procuratorem curie nostre episcopalis Legnicensis, eius consangwineum, de ipsius legalitate confidens ipsum fidei commissarium et sue voluntatis vltime constituit exequtorem, in qua et ipse Hanko desiderant (!) gerebat in votis, ut de redditibus siue censibus huiusmodi decem marcarum sue et progenitorum suorum animabus preparetur remedium salutare, prout hoc ipsum in instrumento publico inde confecto coram nobis exhibito vidimus et perspeximus lacius contineri, qui inquam dominus Martinus executor demum ipso Hancone vita functo eius salutare desiderium cupiens debitum deducere ad effectum coram nobis constitutus personaliter nobis tam humiliter quam deuote instancius supplicauit, quatenus, cum ipse iam tamquam executor voluntatis vltime dicti Hanconis prescriptos redditus decem marcarum apud nos, ut premittitur, comparatos pro salutari remedio eiusdem Hanconis defuncti et suorum progenitorum animarum nomine testamenti perpetui eciam irreuocabiliter inter viuos; quinque videlicet marcas grossorum Pragensium eorundem reddituum pro ministerio secundo capelle beate Marie Magdalene dudum fundate et constructe in curia nostra episcopali Legnicensi et ipsius ministerii secundi. . rectoribus, qui fuerint pro tempore seu ministris; residuas quoque quinque marcas dicti census siue redditus vna cum vna marca census annui, quam honorabiles domini.. capitulum ecclesie sancti Nicolai in Othmuchow, prout iidem domini de capitulo coram nobis id publice recognouerunt, in et super certis bonis nomine eiusdem domini Martini pro decem marcis grossorum similium predictorum racionabiliter, compararunt pro dothe vicarie dicte ecclesie sancti Nicolai in Othmuchow, atque eiusdem vicarie . . vicario siue ministro instituendo matura et iusta deliberacione prehabita dedisset, donasset, applicasset et legittime assignasset, supplicauit nobis dictus dominus Martinus exequtorio nomine dicti Hankonis defuncti, quatenus huiusmodi donacionem et assignacionem ratas habentes ministerium secundum dicte capelle sancte Marie Magdalene in Legnicz ac vicariam in ipsa ecclesia in Othmuchow de nouo creare et erigere ipsis quoque ministerio secundo quinque marcas dicti census decem marcarum, residuas quoque quinque marcas eiusdem census vna cum censu annuo vnius marce per dictos dominos de capitulo, ut predicitur, comparato prefate vicarie in ecclesia sancti Nicolai in Othmuchow et ipsius ecclesie ac vicarie vicario, qui fuerit, incorporare et ascribere perpetuo dignaremur. Nos igitur Wenceslaus episcopus predictus, qui laudem et gloriam diuini numinis volumus et diligimus, quantum possumus, nostris temporibus summopere adaugeri, precibus huiusmodi tamquam iustis grato concurrentes affectu, dictos videlicet ministerium secundum ipsius capelle sancte Marie Magdalene in Legnicz ac vicariam nouam in ecclesia sancti Nicolai in Othmuchow auctoritate ordinaria de nouo creantes in Cristi nomine et presentibus erigentes redditus siue census vndecim marcarum predictos quinque videlicet ministerio secundo, sed et sex dicte vicarie et eius vicario ad eam instituendo applicamus, ascribimus, incorporamus et vnimus perpetuo per presentes volentes, eosdem redditus vndecim marcarum amplius ecclesiasticos reputari omnique gaudere debere ecclesiastica libertate, quamquam exigi possint, quociens necessarium fuerit ecclesiasticam per censuram; ius vero patronatus siue presentandi dicti secundi ministerii capelle predicte ad prefatum dominum Martinum exequtorem, coad uixerit dumtaxat, pertinebit, ipso autem vita functo . . procurator curie nostre Legnicensis vna cum aduocato eiusdem curie, qui fuerint pro tempore, ad dictum secundum ministerium quociens illud deinceps vacare contigerint (!).. viceprocuratorem aut notarium eiusdem curie, qui pro tempore tunc fuerint, nobis aut successoribus nostris episcopis Wratislauiensibus tamquam loci ordinariis presentare debebunt, collacio vero siue presentacio et queuis alia disposicio dicte vicarie noue ecclesie sancti Nicolai ad dominos de . . capitulo eiusdem ecclesie sancti Nicolai in Othmuchow, qui tunc fuerint, sicut aliarum vicariarum omnium eiusdem ecclesie perpetuo pertinere debebit, ita quod ipsa vacante debeant personam, quam voluerint, ad dictam vicariam . . decano eiusdem ecclesie instituendum presentare. Preterea dicti census vndecim marcarum predictus est sub reempcionis tytulo comparatus, volumus, ut quamprimum dictus census reemptus fuerit, pecuniamque pro sic reempto censu solutam ad edes sacras reponi fideliter, donec census vndecim marcarum eque certus, apud tales, si fieri poterit, qui se ad soluendum dictum censum sub pena excommunicacionis ecclesiastica et censura obligabunt de scitu . . patronorum et ministrorum dictorum secundi ministerii et vicarie comparetur, quem ex tunc prout ex nunc in locum census reempti surrogentes (!) premissa quoque omnia et singula rata habentes et grata ea presentis scripti patrocinio ex certa nostra sciencia confirmamus interponentes nichilominus nostram auctoritatem ordinariam pariter et decretum presentes fieri mandauimus nostri maioris sigilli munimine roboratas. Actum et datum Othmuchow X die Maii anno domini millesimo trecentesimo octuagesimo octauo presentibus honorabilibus et discretis viris dominis Nicolao de Selim, Wratislauiensis, Theodrico de Somirfeld sancti sepulchri in Legnicz ecclesiarum canonicis, Georgio Ysinberg plebano in Studnicz, Georgio Nayt, Heynrico de Gobyn, capellanis nostris et Nicolao de Olauia, curie nostre prothonotario, qui presencia habuit in commisso. Original im breslauer Domarchive X. 42. An Pergamentstreifen hängt das Siegel des Bischofs. — Mitgetheilt durch Herrn Archiv-Secretär Dr. Korn. Urkunden-Buch der Stadt Liegnitz und ihres Weichbildes bis zum Jahre 1455 - Herausgegeben dr Friedrich Wilhelm Schirrmacher - Liegnitz 1866
Zamknij dokument |